- AMBARVALE
- AMBARVALEsacrum ad arva et segetes lustrandas apud Romanos, multâ prece et religione celebrabatur. Ambarvalis hostia, ut ait Festus apud Macrob. l. 3. c. 5. quae rei divinae causâ circum arva ducitur ab his, qui pro frugibus faciunt, seu sacrificant. Ambarvale, inquit Servius, in Virg. Eclog. 3. v. 77. sacrificium dictum est quod arvum ambiat victima. Sicut Amburbale, vel Amburbium sacrificium quod urbem circumeat, ac ambiat victima. Porro Ambarvale sacrum non nisi de porca fecunda, et gravidâ, aut vitula freri consueverat. Unde Virgil. Eclog.3. v. 77.Cum faciam vitulâ pro frugibus.Tamen Tibull. l. 2. Eleg. 1. v. 15. de sacro pro frugibus loquens ait:Cernite fulgentes ut eat sacer agnus ad aras.Sed solvat litem idem Tibull. l. 1. Eleg. 1. v. 19. qui antea.Vos quoque felicis quondam, nunc pauperis hortiCustodes fertis munera vestra Lares.Tunc vitula innusmeros lustrabat aesa iuvencos,Nunc agna exigui est hostia parva soli.Agna cadet vobis, quam circum rustica pubesClamet, Io messes, et bona vina date.Hanc victimam, maturis frugibus, ter circum arva duceresolebant, omnesque post sequentes clamabant, ex quibus unus quernâ coronâ ornatus, cum sollenni saltatione, compositô carmine, Cereris laudes decantabat, et postquam vinô ac lacte libâslet, antequam fruges meterent, porcam Cereti immolabant. Virgil. Georg. l. 1. v. 343.Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret:Cui tu lacte favos, et miti dilue Baccho.Terque novas circum selix eat hostia fruges,Omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,Et Cererem clamore vocent in tecta; neque anteFalcem maturis quisquam supponat aristis,Quam Cereri toriâ redimitus tempora quercu,Det motus incompositos, et carmina dicat.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.